STOLBERGIA Familia

STOLBERGIA Familia
STOLBERGIA Familia
inter Germaniae illustres, in Circulo superiore Saxonico, secundum quosdam auctorem habuit Ottonem Columnium, Iustini Iunioris Imperatoris militem A. C. 566. quem dominiô Herciniae Silvae donatum esse perhibent. In ea lineas diversas orsi sunt Ottonis, ex Anna Comite Koenigstenia, filii Wolfgangus, Ludovicus, Henricus. Sed iste orsus tantum, nam non nisi filias (a quarum una Comitibus Lewensteniis multa obtigêre) genuit: ille diutius produxit, ut cuius nepos Wolfgangus Georgius dem um fatô functus est A. C. 1631. Hic autem, Henricus videl. per filium Christophorum (ex altero enim filio Ludov. Georgio natus nepos Henricus Vorlath, sine masculis exstinctus est, A. C. 1641.) ad nos usque stirpem propagavit. Cume nim is duos filios suscepisset ex Hedvige Comite Reinstenia, Henricum Ernestum, et Ioannem Martinum, duae iterum hinc lineae ortae sunt. Et quidem prior, ex Anna Elisabetha (Henrici Volrathi praefati filia) genuit Ernestum (1650.) Annam Eleonoram (1651.) et Ludovicum Christianum (1652.) Posterior Agnetem Comitem Barbiensem sibi iunxit, atque ex ea pater fuit Christophori Ludov. (nat. 1634.) Sophiae Hedvigis (natae et denatae 1635.) Henrici Guntheri (1637) Friderici Wilhelmi (1639.) etc. qui omnes Comites Stolbergae etc. E' quibus Christophorus Ludovicus, ex Luisa Christiana Hassiae Landgravia suscepit Georgium (A. C. 1666.) et Carolum (1668.) Vide Phil. Iac.
Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Parte I. p. 29. 95. in Ind. et Part. 3. p. 86. plura vero hanc in rem, apud eundem Artis Heraldicae Parte Spec.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MUNTZENBERGICA Familia — inter Germaniae illustres, Hanovicae stirpis ramus fuit: haec enim, cuius inter Wetteravicos Comites a pluribus saeculis memoria floruit, postquamplurium deficientium in sitione crevisset, inde Munzenbergicus, Rheineccius, Ziegenhainensis (qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ADOLFUS — I. ADOLFUS Comes Nassovius, lineae Weisbadensis. fil. secundo genitus Walreavii, lineae huius Auctoris, ex Adelheida (Dieterici Comitis Cattimelibocensis filia) frater Dietherisive Theodori, Archiepiscopi Moguntini, Patri in Comitatu successit,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WERTHEMIUM — oppid. Palatinatus, caput Comitatus cognominis, sub propriis olim Comitibus, quorum ultimô Michaele A. C. 1556. exstinctô, Comitatus transit ad Ludovicum, e familia Comitum Leonsteniorum: de cuius ob ditionem Werthemiam bello, contra Iulium… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”